- MEDIATORES
- MEDIATORESGraecis Μεσἀζοντες, dicebantur in Aula Constantinopolit. qui rebus gerendis in Palatio praeerant, seu, quibus veluti sequestris Principes res suas peragebant, Ministri Aulae Mamertino in Panegyr. Rerum Ministri, manilio, l. 5. Meminit eorum Nicetas in Manuele l. 1. n. 3. et Cantacuzenus l. 3. c. 15. et l. 4. c. 39. Summus vero rerum Minister Μέγας Μεσάζων dicebatur, dignitas in Palatio summa, cui Ducas vesiriorum Turcicorum dignitatem comparat, capp. 21. 22. et 28. Apud Bavaros, dieebantur Mediatores, quibus, veluti mediis, bona Laicorum, quae ab iis comparare ex Legibus non licebat, ad Monasteriiusus, iisdem per imaginariam donationem eadem concedentibus, sibi Monachi comparabant: quae acquirendi ratio per Monasteria, Delegatio appellabatur, uti pluribus in Glossarie docet Car. du Fresne. Vide quoque supra Admezatores, et infra Mesies, it. Sequester.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.